monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 5 > Psalmi, 54 > 36 > ad Corinthios I, 15 > sectio 12 > sectio > 21 > 34 > 45 > Ioannes, 20 > Lucas, 7 > ad Romanos, 5 > 8 > Actus, 13 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 36, 11
Eligamus nobis, fratres, contra linguas hominum, contra infirmas suspiciones generis humani Deum iudicem, Deum testem. Non enim dedignatur testis esse qui iudex est, aut promovetur cum fit iudex; quoniam qui testis est, ipse iudex erit. Quare ipse testis? Quia non quaerit alium unde cognoscat qui sis. Quare ipse iudex? Quia ipse habet potestatem mortificandi et vivificandi, damnandi et absolvendi, in gehennas praecipitandi et in coelos levandi, diabolo coniungendi et cum Augelis coronandi. Cum ergo ipse habeat hanc potestatem, iudex est. Quia vero ut te cognoscat non quaerit alium testem; qui tunc iudicabit te, modo videt te: non est unde illum fallas, cum coeperit iudicare. Non enim adhibes tibi aliquos falsos testes, qui iudicem illum possint circumvenire, quando te coeperit iudicare. Deus hoc tibi dicit: Quando contemnebas, ego videbam; et quando non credebas, sententiam meam non frustrabam: differebam, non auferebum. Noluisti audire quod praecepi, senties quod praedixi. Si autem audias quae praecepi, non mala senties quae praedixi, sed bona percipies quae promisi.